monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 111
Sic et ego Pater omni creaturae adsum a nulla abstrahens me; sed tu homo ab ea te subtrahis; ut cum in aquam vides, facies tua in ea quidem apparet, sed tamen ita ut nullas vires tuas in illa exercere vales, sed cum te ab ea avertis, amplius in illa non appares. Ego autem in huiusmodi mutabilitate non appareo creaturae, sed adsum veraci ostensione, nec ab ea potestatem meam subtraho, sed in ea fortitudinem voluntatis meae secundum quod mihi placuerit exerceo.